monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 114

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 6, 114
Ubi et Ecclesia Unigenito meo assistens, dotem suam ibi suscepit; quod et nunc a filiis eiusdem Ecclesiae celebrandum est. Hoc autem officium a sacerdotibus in sacrificio in ieiunio ventris et non in repletione eius celebrandum est, ne coagulatio escarum spirituale desiderium evacuet; quoniam prius etiam sumi debet spiritualis epulatio, et postea carnalis refectio; et quia etiam spiritus honorandus est, et caro refocillanda. Nam hoc sacramentum spirituali desiderio et non carnali cupiditate accipiendum est: et ideo in ieiunio, et non super epulis percipi debet, nisi in necessitate illa, si homo in hac opinione positus est, quod de mundo transiturus sit.